- VERBA
- VERBAtum ore, tum manibus expediuntur. Et quidem prius rite ut fieret, in infantia statim adhibitus est apud Veteres primus vocis Enodator, ut Tertullianus vocat, de Pallio, c. 5. qui, quomodo singula quaeque verba, quâ voce, quô motu oris essent pronuntianda, praecipiebat: quod quâ methodô factum, docet Quintilian. l. 1. c. 2. et Martianus Capella, de Grammat. Accedebat Phonascus, quibus ii insuper operam dabant, qui Ca???ores Tragici, aut Comoedi, seu Oratores etiam vellent esse. Quô pactô ore satis formatô, et facultate dicendi in Rhetorum Scholis cum tempore acquisitâ, verba publice facturi procedebant in medium, uti hîc passim videre est. Sed et verba manibus expediebant Pantomimi. Cyprian. l. de Spectac. de Pantomimo; Homo fractus omnibus membris, et vir ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit verba manibus expedire. Cuiusmodi saltationis, quae manibus loquebatur et gestibus omnia effingebat atque imitabaturtam dextre, ut populus hinc facile cognoscere poslet fabulae argumentum, vestigia, iam Heroicis temporibus occurrunt. Telestem certe, quô saltatore utebatur Aeschylus in tragoediis, adeo bonum eius rei fuisle artificem, ut, cum τοὺς ἑπτὰ ἐπὶ Θήβας desaltaret, omnia, quae illic agebantur, gestibus peregerit, et oculis spectatorum subiecerit, discimus ex Athenaeo. Postmodum vero Artem hanc exquisitius excoluerunt, et, a Tragoedia, Comoedia ac Satyra separatam, seorsim in Orchestra exhibuerunt, celebres illi sub Augusto Χειρονόμοι, seu Pantomimi, Pylades et Bathyllus, teste Zosimô. Qua de re vide Salmas. ad Carinum Vopisci, c. 19. et hîc passim, ubi de Chironomis et Pantominis, ac in specie, ubi de Bathyllo et Pylade. Coeterum Verba festa, apud Capitolin. quae dici consueverint, diximus supra. Verba nupta, apud Festum, eadem quae Verba obscena Varroni apud Marcellum; praetextata, apud Sueton. Vesp. c. 22. Veneris vocabula, eidem Varroni: impudica sunt, quae Sponsae occini solebant, apud Romanos, uti vidimus, ubi de Fescenninis, ac Nuptiis. A quibus, ne quidem in vita communi, abstinuisle Vespasianum, notat Auctor modo laudatus. Quantô melius Comnenus Imperator Constantinopolitanus, verba inania ac obscena, e conviviis totoque palatio, exulare iussit, dictô Christi, Matth. c. 12. v. 36. de quolibet verbo otioso rationem olim reddendam esse, monentis, permotus, uti refert Nicetas Choniates etc. Plura vero hîc passim, inprimis voce Vox.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.